ROGUS

ROGUS
ROGUS
Pyra, Bustum, quid differant, Servius docet: Pyrae est lignorum congeries: Rogus, cum ardere coeperit, dicitur; Bustum vero iam exustum vocatur, quasi bene ustum. Lex tamen XII. Tabb. sic habens, Rogum Bustumve novum, ne propius aedes alienas 60. pedes invitô Dominô adicito; neve forum sepulchri bustumve usu capito: aliud esse Rogum demonstrat, aliud Bustum sive τύμβον, atque, ut in Rogis incendium verebatur, (quod Tullius annotavit) sic in Bustis tetrum cadaverum odorem et aeris pestilentiam cavere voluit. Solebat autem Pyra in modum arae lignis construi eique intexi larix, picea, taxus, aliaeque arbores: circa eam constituebantur cupressi, quod Servius ex Varrone docet factum fuisse, propter gravem ustrinae odorem, ne eô Populi circumstantis offenderetur corona; quae tandiu stabat, respondens fletibus Praeficae, (de quibus vide supra suô locô, ut et voce Naenia) quandiu consumptô cadavere et collectis cineribus, dicebatur novissimum verbum, licet. Porro pyram sive Rogum (quem neascia poliret XII. Tabb. vetabant) et cadaver, liquoribus quibusdam pretiosis perfundere, et aurum multaque alia pretiosa, vestes, arma, quaeque alia defuncto cara erant, inicere, vetus consuetudo erat, sed iisdem legibus coercita. Itaque, qui cremandus fuit (hoc enim cuique liberum erat) postquam ad pyram fuisset delatus, digitus ei incidebatur, ad quem servatum iusta fierent, reliquô corpore combustô; quod, teste Festô, membrum abscindi mortuo dicebatur: quamquam ne id semper liceret. saepius iam laudatarum Tabb. Legibus cautum fuit, Homini mortuo ne ossa legito (i. e. adimito. auferto) quo post funus facias: extra quam si militiae aut peregre mortuus sit. Posteaquam cadaver Rogo impositum supinum, oculis quantum pote apertis, ori naulum Charontis inditum est, atque is, qui defuncto maximâ necessitudine iunctus erat, Rogo aversâ facie subdebat facem: quem morem Virgilius innuit, Aen. l. 6. v. 422. ubi de funenere Miseni, inquit,
——— ——— et subiectam, more Parentum,
Aversi tenuêre facem.
Simulque humanus sanguis effundebatur vel captivorum, vel Gladiatorum, qui a Bustis Bustuarii dicti sunt, idque Inferias appellavêre. Sin horum copia non esset, laniantes genas, qui lugebant, suum sic effundebant cruorem, ut Rogs illa imago restitueretur, quod iterum Lege XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto, interdictum. Mox ubi ustulatum cadaver fuit, Rogus di cebatur Bustum, cineresque et ossa cadô sive urnâ colligebantur ab amico, et sepulchro inferebantur, ante quod arâ constitutâ, quam Acerram Festus dictam fuisse scribit, odores incendebantur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Alexandrum ab Al. Genial. dierum l. 3. c. 7. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. Sect. 2. c. ult. etc. Fr. Rossaeus, Archaeol. Att. l. 5. c. 29. non unius generis ligna pyram composuisse docet: Euripides enim in Herc. Fur. quercum, Sophocles in Trachin oleam, athenaeus pinum aliquando adhibitam, refert: hancque inprimis in Virginum Rogis. Cum quis naufragiô periisset, tabulas concrematas fuisse, ostendit ex Manilio, l. 1.
——— Ut corpus sepeliret naufragus ignis
Et collecta Rogum facerent fragmenta carinae etc.
Plura supra passim, ubi de funebribus ritibus, inprimis ubi de Cremandi cadavera consuetudine, et Cena ferali. In funere Imperatorum, quos omnes post mortem inter Deos referri solitos fuisse, discimus ex Servio, ad illud Virgilii Georg. l. 1. v. 24.
Tuque adeo, quem mox, quae sint habitura Deorum
Concilia, incertum est:
ut pompa magnificentior, sic alia longe Rogi species fuit. Postquam enim extra Urbem in Campum Martium perventum est, ibi qua latissime campus patebat, Rogus sive suggestus quidam, specie quadrangulâ, lateribus aequis assurgebat, nullâ, praeterquam lignorum ingentium, materiâ compactus in Tabernaculi formam; quod quidem interius totum erat aridis fomitibus oppletum, extra autem, intextis auro stragulis, atque eboreis signis variisque picturis exornatum. Supra vero minusculum alterum tabernaculum positum erat, formâ et ornatu persimile portis ianuisque patentibus; Tertium item et quartum, semper inferiori contractius, ac deinceps alia, donec ad extremum, quod omnium brevissimu, perveniebatur. In huius summo
currus inauratus, quô mortuus Imperator olim vehebatur, constitutus erat: ut istiusmodi tabernaculi formam videre st, in nummis Antonini Pii, M. Aur. Antonini, L. Aur. Veri, P. Helvii Pertinacis, L. Septimii Severi; Sabinae item Augustae, Faustinae, Iuliae Piae, consecratorum, apud Hubertum Goltzium. Sic itaque lectô in secundum tabernacnlum sublatô, aromata et suffimenta omnis generis, fructus, herbas succosque odoratos, acervatim effundebant; quorum copiâ magnâ aggestâ locôque omni oppletô, post varias ceremonias, facem capiebat Imperii successor, eamque tabernaculo admovebat: tum Consules primo, coeterique omnes Magistratus et alii ordine ignem undique subiciebant cunctaque ilico igni validô corripiebantur. Tandem a supremo minimoque tabernaculo, tamquam e fastigio quodam, simul cum subiecto igni Aquila dimittebatur, quae Augusti: vel pavo, qui Augustae animam in caelum subvehere credebatur, ut iterum in nummis conspicitur, ubi ab una parte tabernaculum cum voce Consecratio, ab altera Aquila, vel pavo, animam vehens, cum eadem inscript. expressus est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 18. ut et supra in vocibus Apotheosis et Consecratio. Nec omittendum, in Rogis, non nisi adultorum corpora arsisse, Hominem enim, prius quam genitô dente cremare, mos non erat, Plin. l. 7. c. 16. Proin Infantum nulla Busta, sed suggrundaria tantum fuisse, observavit Thom. Bartholinus, l. de Puerperio veter. Vide quoque infra. Facta est autem Rogorum apud Veteres lustratio in decursionibus funebribus, ut et hoc addam, sinistratione. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 936. Casp. Barthium, ad Statium Thebaid. l. 6. nec non supra, voce Dextratio etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Rogus — (lat.), Scheiterhaufen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rogus —    • Rŏgus,          см. Funus, Похороны, II, и Sepulcrum, Погребение …   Реальный словарь классических древностей

  • rogus — sm. LsB240 žr. roga: Tokį rogų, arba kapus, pylė visuotinai ne viena diena S.Dauk …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • ROGUS Dei — in Ecclesia Romana est precatio, λιτανεία, Κύριεἐλέηςον. In Regula Magistri, c. 33. Extralectiones, versum et rogus Dei. Et c. 33. Psalmi tempore matutini, responsorium unum, versum, lectionem Apostoli et Euangelii, quam semper dicit Abbas et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Holcombe Rogus — is a village and civil parish in the English county of Devon.The manor house is described as perhaps the finest Tudor house in Devon . The last element of the village s name ndash; often mistranscribed as Regis ndash; is that of the owner of the… …   Wikipedia

  • PYRA — I. PYRA pars Octae, ad Sinum Malliacum, ubi helleborum nascitur, Plin. l. 3. c. 5. Theophr. et Herculis copus concrematum, Liv. l. 36. c. 30. Non longe a Pyrrha Insul. Strab. una cum Deucalione Insul. et Phrrha promontor. idem forte cum Pyra. II …   Hofmann J. Lexicon universale

  • List of Grade I listed buildings in Devon — There are over 6000 Grade I listed buildings in England. This page is a list of these buildings in the county of Devon, sub divided by district.East Devon* Church of St Michael All Angels, Awliscombe * Weycroft Hall, Axminster * Church of St… …   Wikipedia

  • Urso — La zona arqueológica de la antigua ciudad de Urso, Osuna (Provincia de Sevilla, España) se asienta sobre una plataforma calcarenítica de época terciaria, de 398 metros de altitud, que forma parte del reborde norte de la Subbética, y desde donde… …   Wikipedia Español

  • rogo — (del lat. «rogus»; lit.) m. *Hoguera o pira. * * * rogo. (Del lat. rogus). m. poét. Hoguera, pira …   Enciclopedia Universal

  • CREMANDI Cadavera consuetudo — plures apud gentes olim recepta fuit; qui, quod in nobis divinum est, igneô velut hôc vehiculô caelestibus inferri putabant sedibus, subsidente terrâ. Apud Romanos L. Syllam auctorem habuit, qui metuens, ne idem sibi accideret, quod hosti suo C.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”